Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Quis nostrum se dicit M’. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio[1] parem, quis A.[2] Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, Maximo? Tamen[3] eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. Etenim[4] in virtute multi sunt[5] adscensus, ut is maxime gloria[6] excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres[7], vix decimam partem reperies[8] gloria dignam. Sed nemo umquam sic egit ut tu: “cur iste fit[9] consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?” Honore nihil amplius, laude multum. Sic igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.

Profers triumphos T. Didi[10] et C. Mari et quaeris quid[11] simile in Plancio. Quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus[12] ceperint quod triumpharant[13], et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, propterea triumpharint[14]. Rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc[15] imperatore et tribunus in Macedonia militum[16] fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. Quaeris num disertus sit[17].

Immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. Num iuris consultus. Quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. Omnes enim istius modi artes in eis[18] reprehenduntur[19] qui, cum professi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se[20] afuisse ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. Ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectore[21] emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte nesciunt[22], sin autem emimus quem vilicum[23] imponeremus, quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum et[24] innocentia contentus est. Quotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? Quod si praeterea nemo est honore dignus[25], quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation