Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 40

Text kindly provided by Perseus

Nunc venio ad illud extremum in quo[1] dixisti, dum[2] Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem[3] facere e cloaca[4] lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. Cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus. Nihil enim est ex meis[5] temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum. Ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio[6], quocum me uno vel maxime cum vetustas tum[7] amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa[8] sociarat.

Vide nunc[9] caliginem temporum illorum. Cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire[10] noluit. Quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem[11], fidem defuisse? Nihil, iudices[12], est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset[13] opibus suis sustinere. Tum consilio repente mutato[14] Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation