Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 7, Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia[1] trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.

Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox[2]: " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation