Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 4, Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere : " Quid sibi voluit providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit ?"

Illi putas hoc datum ? Patri eius datum est et fratri. " Quare C[1] Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset ? " Quid ergo ? Tu hoc illi datum existimas ? Patri eius Germanico datum, avo proavoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid ?

Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat ? Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.

Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem : " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo ! " Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ?

Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius iacere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation