Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 3, Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : " Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere ; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.

Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub[1] quorum custodia contineretur.[2]

Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit ; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation