Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 5, Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest ? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam refert sibi, sibi[1] prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret ?

"Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus ; dicimus autem : ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem.' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.

Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi ; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit ; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In[2]

beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat.

Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat , sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : " Hic homo colendus est ; illi beneficium dedit, dabit et mihi.

" Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat ; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation