Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 5, Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

" Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt ; qui unum autem habet vitium, omnia habet ; omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt.

Quid ergo ? Non sunt ? Non undique humano generi convicium fit ? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur ? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.

Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur : Hoc iam amplius est :

beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est ; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit ; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est :

" Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos ! Aras, focos, penates armis incessite ! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate vexillis.

Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation