Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 4, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam.

Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est ; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hanc exaudimus vocem:

" Mallem perdidisse quam illi dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod non recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.

In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus,[1] qui reddidit.

Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation