Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 2, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel[1] fallendus[2] est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.

" Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.

" Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat." Ita tu hominem non servabis in tenebris ?

Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation