Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 5, Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.

Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.

Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit ; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum " debere " non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat ?

Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ; cum illum in multa mutaveris, unus est. Cecidit se : iniuriarum cum quo agat, non habet ; adligavit et clusit : de vi non tenetur ; beneficium sibi dedit : danti protinus reddidit.

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ? "

Dicam. Puta te ingratum esse : non perit beneficium, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle : apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das, dando accipis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation