Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 5, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum autem " praestitisse " ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet ? Quia venditio alienatio est et rei suae iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere.

Etiamnunc multum interest inter dare et accipere ; quidni ? eum ex diverso ista verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis : frater sum, alterius, nemo est enim suus frater ; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi ? Quod comparatur, sine altero non intellegitur ; quod iungitur, sine altero non est ; sic et, quod datur, sine altero non est, et beneficium sine altero non est.

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse " ; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi.

Quidni ? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant. Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur ; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse ?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation