Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Seneca, Lucius Annaeus · De Beneficiis

Book 3, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare) ; officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet ; ministerium esse servi, quem condicio sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quae praestat, imputet superiori.[1]

Praeterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim, cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est ; omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules ; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna amitteret ?

Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles ; quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur ? Nam si servo, quominus in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia ; ergo et dominis.

Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ; ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation