Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 35

Text kindly provided by Perseus

Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam

aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis

Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios

clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo

dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit,

his addendi sunt Licinius [1] atque Maxentius, quorum omnium ius [2] in dicionem tuam venit, sed ita

ut nihil de [3] eorum virtute derogetur. non enim ego id faciam quod plerique scriptores solent, ut de iis detraham qui victi sunt, cum intellegam gloriae tuae accedere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation