Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos inmittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod est gravius, nocte

invenirent, ex quo plerique exanimati sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito

sub mensis invenientur prandentes. primus denique invenit sigma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol- verentur.

In mimicis [1] adulteriis ea quae solent simulato fieri

effici ad verum iussit, meretrices a lenonibus cunctis

redemit saepe et manumisit. cum inter fabulas privatas sermo esset ortus, quanti herniosi esse possent in urbe Roma, iussit omnes notari eosque ad balneas suas exhiberi [2] et cum iisdem lavit, nonnullis

etiam honestis, gladiatores ante convivium pugnantes

vidit [3] et pyctas frequenter. [4] stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, noxios et

venationes sibi exhibuit, parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia quae ipse cenabat, cum tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation