Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 34

Text kindly provided by Perseus

Mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine venerabilis, quod haec clades, quam rettuli, loco principum fuerit, et quidem prope triennio; ita nemo in re publica [1] tum fuit qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum Neroni, Vitellio, Caligulae ceterisque huiusmodi numquam tyrannicida

defuerit, sed primum omnium ipse veniam peto, quod haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem

sine maximo pudore possunt, ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui texi.

deinde illud quod Clementia tua solet dicere credidi esse respiciendum [2] “Imperatorem esse fortunae est.”

nam et minus boni reges fuerunt et pessimi, agendum vero quod Pietas tua solet dicere, ut sint imperio digni quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit,

et quoniam hic ultimus Antoninorum fuit, neque postea hoc nomen in re publica loco principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, cum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum fuit sed praenomen,

deinde, ut in plerisque libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation