Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit, momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit et lavit [1] cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. idem in

lucernis balsamum exhibuit, idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem, lupanaria domi amicis,

clientibus et servis exhibuit, idem numquam minus centum sestertiis cenavit, hoc est argenti libris triginta, aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit, omnibus supputatis quae impendit. cenas

vero et Vitellii et Apicii vicit, pisces e vivariis [2] suis bubus traxit, per macellum transiens mendicitatem

publicam flevit, parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in summum revolvebat eosque Ixiones amnicos [3] vocavit.

stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper

eruta et exsecta sunt. constituerat et columnam unam dare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum saxum non invenit, cum id de Thebaide adferre cogitaret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation