Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen

eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira probrosissima

mulier et digna filio, cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum ne umquam mulier senatum ingrederetur, utique inferis eius caput dicaretur de- vovereturque per quem id esset factum.

De huius vita multa in litteras missa sunt obscena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse e privatis diceret se Apicium, imperatorum vero [1]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation