Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam

velut virginem coluisse, huic eidem privato cum quidam diceret “Non times pauper fieri?” dixisse dicitur “Quid melius, quam ut ipse mihi heres sim

et uxori meae?” habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris, idem filios se nolle

dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas diaetas [1] iubebat incendi, iter [2] privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit, avia sua Varia reclamante quod omnia perditurus esset.

imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens decem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse.

causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exsoletorum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo.

in balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quodque pudendum dictu sit, eodem quo mulieres accurabantur [3] et eadem hora. rasit et virilia subactoribus suis ad novaculam [4] manu sua, qua

postea barbam fecit, scobe auri porticum stravit et argenti, dolens quod non posset et electri, idque frequenter, quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut fit hodie de aurosa arena.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation