Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem [1] se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur.
Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato
centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino
saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus.
Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur, [2] vel quod sibi viderent invidiam, facta [3] conspiratione ad liberandam rem publicam primum conscios [gap] genere mortis, [4] cum alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.