Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 32

Text kindly provided by Perseus

Calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur iterasse. pretiosas vestes saepe conscidit. balaenam [1] cepit et adpendit atque ad eius

aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit, naves ' onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc esse dicens, onus ventris auro excepit, in murrinis et

onychis minxit. idem dixisse fertur, “Si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat

quae ipse feci facturusque sum.” habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales ut una die nonnisi de [2] phasianis totum ederet omnesque missus sola phasianorum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de oleribus, alia de pomis,

alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum pulcherrimas

his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris, et tunc, ante Philippum utpote, licebat.

ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro

solus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus est.

fertur et una die ad omnes Circi et theatri et Amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum tamen omnibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret, addens, “Nemo sciat, Antoninus haec donat.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation