Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Heliogabalus

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit, excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius

desiderium factum est. erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari [1] principibus, qui nisi ex summis virtutibus non permanet, et quem multi mediocres principes amiserunt.

Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim fausta [2] in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt, appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum quod optant verum esse desiderant.

Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatoriae consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne

quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur, dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation