Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir [1] insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus 3; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne
historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum
consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et