Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 56

Text kindly provided by Perseus

Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit:

Ex actis senatus die VII kal. Octob.: “ Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma

fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex [1] his triginta cepimus, ducenti interfecti

iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his [2] adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et

fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos

Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab

impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea

rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit.

vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati.” adclamatio senatus: “ Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et

nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation