Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 34

Text kindly provided by Perseus

magnas 3 ad usum revocavit suum. in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit.

Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum.

eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret

occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam [1] naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam.

Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit.

cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci.

habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem

poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation