Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Huius imperium incruentum quidam litteris

tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.

Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana

nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit.

Oceani solium primus inter principes [1] appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset.

Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit

et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis [2] exornatis hoc

genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas

locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos.

A mulieribus famosis matrem et uxorem suam

salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation