Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud

se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu in-ardescente, [1]

ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores

principem [2] salutatum venisset, exclamavit: “ O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat?” Salutabatur autem nomine, hoc est “Ave, Alexander.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation