Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 60

Text kindly provided by Perseus

Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis [1] [2] [3]

XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est.

Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem,

cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam [4] civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum,

ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt,

cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, “Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas.”

tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et [5] ita coepit “Occiso imperatore Heliogabalo.”

hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation