Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem
ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi [1] necessarium
hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum [2] esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret.
fures iudices [3] iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum,
annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per [4] stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali
poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.