Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae.

salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne [1] aliquando detectus capitali supplicio subderetur.

idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus

adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate

conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: “ Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit.” quae Graece talis est: ὁ πολλὰ κλέψας ὀλίγα δοὺς ἐκφεύξεται.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation