Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 61

Text kindly provided by Perseus

Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus

est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est

repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis,

solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui Alexander "Quid est hoc,1" inquit, “contubernalis?

num aliquid de hostibus nuntias?” at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus

est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et [1] ipsum

plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum “Exi, recede,” atque ita obtruncatum iuvenem optimum. [2]

sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation