Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Alexander Severus

Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca

disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum, [1] si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi [2] ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam

faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena-

batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam [3] operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi

placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit,

fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation