Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Heroides

Book 5

Text kindly provided by Hypotactic

Nympha suō Paridī, quamvīs suus esse recūset,
mittit ab Īdaeīs verba legenda jugīs.
Perlegis? an conjūnx prohibet nova? perlege! nōn est
ista Mycēnaeā littera facta manū.
Pēdasis Oenōnē, Phrygiīs celeberrima silvīs,
laesa queror dē tē, sī sinis, ipse meō.
Quis deus opposuit nostrīs sua nūmina vōtīs?
nē tua permaneam, quod mihi crīmen obest?
lēniter, ē meritō quicquid patiāre, ferendum est;
quae venit indignae poena dolenda venit.
Nōndum tantus erās, cum tē contenta marītō
ēdita dē magnō flūmine nympha fuī.
quī nunc Prīamidēs (absit reverentia vērō)
servus erās; servō nūbere nympha tulī!
saepe gregēs inter requiēvimus arbore tēctī
mixtaque cum foliīs praebuit herba torum.
saepe super strāmen fēnōque jacentibus altō
dēfēnsā est humilī cāna pruīna casā.
quis tibi mōnstrābat saltūs vēnātibus aptōs
et tegeret catulōs quā fera rūpe suōs?
rētia saepe comēs maculīs distīncta tetendī,
saepe citōs ēgī per juga longa canēs.
incīsae servant ā tē mea nōmina fāgī
et legor Oenōnē falce notāta tuā;
et quantum truncī, tantum mea nōmina crēscunt;
crēscite et in titulōs surgite rēcta meōs!
[Pōpulus est, meminī, fluviālī cōnsita rīvō,
est in quā nostrī littera scrīpta memor.]
pōpule, vīve, precor, quae cōnsita margine rīpae
hoc in rūgōsō cortice carmen habēs:
"cum Paris Oenōnē poterit spīrāre relictā,
ad fontem Xanthī versa recurret aqua."
Xanthe, retrō properā versaeque recurrite lymphae!
sustinet Oenōnēn dēseruisse Paris.
Illa diēs fātum miserae mihi dīxit, ab illā
pessima mūtātī coepit amōris hiems,
quā Venus et Jūnō sūmptīsque decentior armīs
vēnit in arbitrium nūda Minerva tuum.
attonitī micuēre sinūs gelidusque cucurrit,
ut mihi nārrāstī, dūra per ossa tremor.
cōnsuluī (neque enim modicē terrēbar) anūsque
longaevōsque senēs: cōnstitit esse nefās.
Caesa abiēs sectaeque trabēs et classe parātā
caerula cērātās accipit unda ratēs.
flēstī discēdēns. hoc saltim parce negāre;
praeteritō magis est iste pudendus amor.
et flēstī et nostrōs vīdistī flentis ocellōs;
miscuimus lacrimās maestus uterque suās.
nōn sīc appositīs vincītur vītibus ulmus,
ut tua sunt collō bracchia nexa meō.
āh quotiēns, cum tē ventō quererēre tenērī,
rīsērunt comitēs: ille secundus erat.
ōscula dīmissae quotiēns repetīta dedistī!
quam vix sustinuit dīcere lingua "valē!"
Aura levis rigidō pendentia lintea mālō
suscitat et rēmīs ēruta cānet aqua.
prōsequor īnfēlīx oculīs abeuntia vēla,
quā licet, et lacrimīs ūmet arēna meīs,
utque celer veniās, viridēs Nērēidas ōrō
scīlicet ut veniās in mea damna celer.
vōtīs ergo meīs, aliī reditūre, redistī?
ei mihi, prō dīrā paelice blanda fuī!
Adspicit immēnsum mōlēs nātīva profundum
(mōns fuit), aequoreīs illa resistit aquīs;
hinc ego vēla tuae cognōvī prīma carīnae
et mihi per flūctūs impetus īre fuit.
dum moror, in summā fulsit mihi purpura prōrā.
pertimuī: cultus nōn erat ille tuus.
fit propior terrāsque citā ratis attigit aurā:
fēmineās vīdī corde tremente genās.
nōn satis id fuerat: quid enim furiōsa morābar?
haerēbat gremiō turpis amīca tuō!
tunc vērō rūpīque sinūs et pectora plānxī
et secuī madidās ungue rigente genās
implēvīque sacram querulīs ululātibus Īdēn
illūc hās lacrimās in mea saxa tulī.
sīc Helenē doleat dēfectaque conjuge plōret,
quaeque prior nōbīs intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae tē per aperta sequantur
aequora lēgitimōs dēstituantque virōs.
at cum pauper erās armentaque pāstor agēbās,
nūlla nisi Oenōnē pauperis uxor erat.
nōn ego mīror opēs, nec mē tua rēgia tangit
nec dē tot Priamī dīcar ut ūna nurus,
nōn tamen ut Priamus nymphae socer esse recūset
aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.
dignaque sum et cupiō fierī mātrōna potentis;
sunt mihi quās possint scēptra decēre manūs.
nec mē, fāgineā quod tēcum fronde jacēbam,
dēspice; purpureō sum magis apta torō.
Dēnique tūtus amor meus est; ibi nūlla parantur
bella nec ultrīcēs advehit unda ratēs.
Tyndaris īnfēstīs fugitīva reposcitur armīs;
hāc venit in thalamōs dōte superba tuōs.
quae sī sit Danaīs reddenda, vel Hectora frātrem,
vel cum Dēiphobō Pōlydamanta rogā;
quid gravis Antēnor, Priamus quid suādeat ipse,
cōnsule, quīs aetās longa magistra fuit.
turpe rudīmentum, patriae praepōnere raptam.
causa pudenda tua est; jūsta vir arma movet.
Nec tibi, sī sapiās, fīdam prōmitte Lacaenam,
quae sit in amplexūs tam cito versa tuōs.
ut minor Atrīdēs temerātī foedera lectī
clāmat et externō laesus amōre dolet,
tū quoque clāmābis. nūllā reparābilis arte
laesa pudīcitia est; dēperit illa semel.
ārdet amōre tuī; sīc et Menelāon amāvit;
nunc jacet in viduō crēdulus ille torō.
fēlīx Andromachē certō bene nūpta marītō;
uxor ad exemplum frātris habenda fuī.
tū levior foliīs, tum cum sine pondere sūcī
mōbilibus ventīs ārida facta volant.
et minus est in tē quam summā pondus aristā,
quae levis adsiduīs sōlibus usta riget.
Hoc tua (nam recolō) quondam germāna canēbat
sīc mihi diffūsīs vāticināta comīs:
"quid facis, Oenōnē? quid arēnae sēmina mandās?
nōn prōfectūrīs lītora būbus arās!
Grāia juvenca venit, quae tē patriamque domumque
perdat! iō prohibē! Grāia juvenca venit!
dum licet, obscēnam pontō dēmergite puppim!
heu! quantum Phrygiī sanguinis illa vehit!"
dīxerat; in cursū famulae rapuēre furentem,
at mihi flāventēs diriguēre comae.
āh, nimium miserae vātēs mihi vēra fuistī;
possidet ēn saltūs Grāia juvenca meōs!
sit faciē quamvīs īnsignis, adultera certē est;
dēseruit sociōs hospite capta deōs.
illam dē patriā Thēseus, nisi nōmine fallor,
nescioquis Thēseus abstulit ante suā.
ā juvene, et cupidō, crēdātur reddita virgō?
unde hoc compererim tam bene quaeris? amō!
vim licet appellēs et culpam nōmine vēles;
quae totiēns rapta est, praebuit ipsa rapī.
at manet Oenōnē fallentī casta marītō
et poterās fallī lēgibus ipse tuīs:
Mē Satyrī celerēs (silvīs ego tēcta latēbam)
quaesierunt rapidō, turba proterva, pede
cornigerumque caput pīnū praecīnctus acūtā
Faunus, in immēnsīs quā tumet Īda jugīs.
mē fide cōnspicuus Trōjae mūnītor amāvit;
ille meae spolium virginitātis habet.
id quoque luctandō; rūpī tamen ungue capillōs
ōraque sunt digitīs aspera facta meīs.
nec pretium stuprī gemmās aurumque poposcī;
turpiter ingenuum mūnera corpus emunt.
Ipse ratus dignam medicās mihi trādidit artēs
admīsitque meās ad sua dōna manūs.
quaecumque herba potēns ad opem rādīxque medendī
ūtilis in tōtō nāscitur orbe, mea est.
mē miseram, quod amor nōn est medicābilis herbīs!
dēficior prūdēns artis ab arte meā.
ipse repertor opis vaccās pāvisse Pheraeās
fertur et ē nostrō saucius igne fuit.
Quod nec grāminibus tellūs fēcunda creandīs
nec deus, auxilium tū mihi ferre potes.
et potes et meruī. dignae miserēre puellae!
nōn ego cum Danaīs arma cruenta ferō.
sed tua sum tēcumque fuī puerīlibus annīs
et tua, quod superest temporis, esse precor.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation