Illa relicta ferīs etiam nunc, improbe Thēseu
vīvit. Et haec aequā mente tulisse velīs?
Mītius invēnī quam tē genus omne ferārum;
crēdita nōn ūllī quam tibi pejus eram.
quae legis, ex illō, Thēseu, tibi lītore mittō
unde tuam sine mē vēla tulēre ratem,
in quō mē somnusque meus male prōdidit et tū,
per facinus somnīs īnsidiāte meīs.
Tempus erat, vitreā quō prīmum terra pruīnā
spargitur et tēctae fronde queruntur avēs;
incertum vigilāns ac somnō languida mōvī
Thēsea prēnsūrās sēmisupīna manūs:
nūllus erat. referōque manūs iterumque retemptō
perque torum moveō bracchia: nūllus erat.
excussēre metūs somnum; conterrita surgō
membraque sunt viduō praecipitāta torō.
prōtinus adductīs sonuērunt pectora palmīs
utque erat ē somnō turbida, rupta coma est.
Lūna fuit; spectō sīquid nisi lītora cernam;
quod videant oculī, nīl nisi lītus habent.
nunc hūc, nunc illūc et utrōque sine ōrdine, currō,
alta puellārēs tardat harēna pedēs.
intereā tōtō clāmantī lītore "Thēseu!"
reddēbant nōmen concava saxa tuum
et quotiēns ego tē, totiēns locus ipse vocābat;
ipse locus miserae ferre volēbat opem.
Mōns fuit; appārent fruticēs in vertice rārī;
hinc scopulus raucīs pendet adēsus aquīs.
adscendō; vīrēs animus dabat; atque ita lātē
aequora prōspectū mētior alta meō.
inde ego nam ventīs quoque sum crūdēlibus ūsa
vīdī praecipitī carbasa tenta Notō.
aut vīdī aut fuerant quae mē vīdisse putārem;
frīgidior glaciē sēmianimisque fuī.
nec languēre diū patitur dolor. excitor illō,
excitor et summā Thēsea vōce vocō.
"quō fugis?" exclāmō "scelerāte revertere Thēseu!
flecte ratem! numerum nōn habet illa suum!"
Haec ego. quod vōcī dēerat, plangōre replēbam;
verbera cum verbīs mixta fuēre meīs.
sī nōn audīrēs, ut saltem cernere possēs:
jactātae lātē signa dedēre manūs.
candidaque imposuī longae vēlāmina virgae
scīlicet oblītōs admonitūra meī.
jamque oculīs ēreptus erās. tum dēnique flēvī;
torpuerant mollēs ante dolōre genae.
quid potius facerent, quam mē mea lūmina flērent,
postquam dēsieram vēla vidēre tua?
aut ego diffūsīs errāvī sōla capillīs,
quālis ab Ōgygiō concita Baccha deō;
aut mare prōspiciēns in saxō frīgida sēdī,
quamque lapis sēdēs, tam lapis ipsa fuī.
saepe torum repetō quī nōs accēperat ambōs,
sed nōn acceptōs exhibitūrus erat
et tua quae possum prō tē vestīgia tangō
strātaque quae membrīs intepuēre tuīs.
incumbō lacrimīsque torō mānante profūsīs
"pressimus" exclāmō "tē duo, redde duōs!
vēnimus hūc ambō; cūr nōn discēdimus ambō?
perfide, pars nostrī, lectule, major ubi est?"
Quid faciam? quō sōla ferar? vacat īnsula cultū;
nōn hominum videō, nōn ego facta boum.
omne latus terrae cingit mare; nāvita nusquam.
nūlla per ambiguās puppis itūra viās.
finge darī comitēsque mihī ventōsque ratemque,
quid sequar? accessūs terra paterna negat.
ut rate fēlīcī pācāta per aequora lābar,
temperet ut ventōs Aeolus; exul erō.
nōn ego tē, Crētē, centum dīgesta per urbēs,
adspiciam, puerō cognita terra Jovī.
at pater et tellūs jūstō rēgnāta parentī
prōdita sunt factō, nōmina cāra, meō,
cum tibi, nē victor tēctō morerēre recurvō,
quae regerent passūs, prō duce fīla dedī.
tum mihi dīcēbās: "per ego ipsa perīcula jūrō
tē fore, dum nostrum vīvet uterque, meam."
Vīvimus, et nōn sum, Thēseu, tua, sī modo vīvis,
fēmina perjūrī fraude sepulta virī.
mē quoque, quā frātrem mactāssēs, improbe, clāvā!
esset, quam dederās, morte solūta fidēs.
nunc ego nōn tantum, quae sum passūra, recordor,
sed quaecumque potest ūlla relicta patī.
occurrunt animō pereundī mīlle figūrae,
morsque minus poenae quam mora mortis habet.
jam jam ventūrōs aut hāc aut suspicor illāc,
quī lanient avidō vīscera dente lupōs.
forsitan et fulvōs tellūs alat ista leōnēs?
quis scit an et saevās tigridas īnsula habet.
et freta dīcuntur magnās expellere phōcās;
quis vetat et gladiōs per latus īre meum?
Tantum nē religer dūrā captīva catēnā,
nēve traham servā grandia pēnsa manū,
cui pater est Mīnōs, cui māter fīlia Phoebī,
quodque magis meminī, quae tibi pācta fuī!
sī mare, sī terrās porrēctaque lītora vīdī,
multa mihī terrae, multa minantur aquae.
caelum restābat; timeō simulācra deōrum;
dēstituor rapidīs praeda cibusque ferīs.
sīve colunt habitantque virī, diffīdimus illīs;
externōs didicī laesa timēre virōs.
Vīveret Androgeōs utinam, nec facta luissēs
impia fūneribus, Cēcropi terra, tuīs;
nec tua mactāsset nōdōsō stīpite, Thēseu,
ardua parte virum dextera, parte bovem;
nec tibi, quae reditūs mōnstrārent, fīla dedissem,
fīla per adductās saepe recepta manūs.
nōn equidem mīror, sī stat victōria tēcum
strātaque Crētaeam bēlua plānxit humum.
nōn poterant fīgī praecordia ferrea cornū;
ut tē nōn tegerēs, pectore tūtus erās.
illīc tū silicēs, illīc adamanta tulistī,
illīc, quī silicēs, Thēsea, vincat, habēs.
Crūdēlēs somnī, quid mē tenuistis inertem?
aut semel aeternā nocte premenda fuī.
vōs quoque crūdēlēs ventī, nimiumque parātī
flāminaque in lacrimās officiōsa meās;
dextera crūdēlis, quae mē frātremque necāvit,
et data poscentī, nōmen ināne, fidēs:
in mē jūrārunt somnus ventusque fidēsque:
prōdita sum causīs ūna puella tribus.
Ergō ego nec lacrimās mātris moritūra vidēbō
nec mea quī digitīs lūmina condat, erit.
spīritus īnfēlīx peregrīnās ībit in aurās
nec positōs artūs unguet amīca manus.
ossa superstābunt volucrēs inhumāta marīnae;
haec sunt officiīs digna sepulcra meīs.
ībis Cēcropiōs portūs patriāque receptus,
cum steteris urbis celsus in arce tuae
et bene nārrāris lētum taurīque virīque
sectaque per dubiās saxea tēcta viās;
mē quoque nārrātō sōlā tellūre relictam;
nōn ego sum titulīs subripienda tuīs!
nec pater est Aegeus, nec tū Pitthēidos Aethrae
fīlius; auctōrēs saxa fretumque tuī.
Dī facerent ut mē summā dē puppe vidērēs,
mōvisset vultūs maesta figūra tuōs.
nunc quoque nōn oculīs, sed quā potes, adspice mente
haerentem scopulō quem vaga pulsat aqua;
adspice dēmissōs lūgentis mōre capillōs
et tunicās lacrimīs sīcut ab imbre gravēs!
corpus ut impulsae segetēs aquilōnibus horret
litteraque articulō pressa tremente labat.
nōn tē per meritum, quoniam male cessit, adōrō;
dēbita sit factō grātia nūlla meō.
sed nē poena quidem. sī nōn ego causa salūtis,
nōn tamen est cūr sīs tū mihi causa necis.
Hās tibi plangendō lūgubria pectora lassās
īnfēlīx tendō trāns freta lāta manūs;
hōs tibi quī superant ostendō maesta capillōs;
per lacrimās ōrō, quās tua facta movent:
flecte ratem, Thēseu, versōque relābere ventō;
sī prius occiderō, tū tamen ossa ferēs.