Accipe, Cȳdippē, dēspectī nōmen Acontī
illius in pōmō quī tibi verba dedit.
Pōne metum! nihil hīc iterum jūrābis amantī;
prōmissam satis est tē semel esse mihi.
perlege! discēdat sīc corpore languor ab istō,
quod meus est ūllā parte dolēre dolor!
quid pudor ante subit? nam, sīcut in aede Diānae
suspicor ingenuās ērubuisse genās.
conjugium pactamque fidem, nōn crīmina poscō;
dēbitus ut conjūnx, nōn ut adulter amō.
verba licet repetās, quae dēmptus ab arbore fētus
pertulit ad castās mē jaciente manūs;
inveniēs illīc id tē spondēre, quod optō
tē potius, virgō, quam meminisse deam.
nunc quoque idem cupiō, sed idem tamen ācrius illud;
adsūmpsit vīrēs auctaque flamma morā est,
quīque fuit numquam parvus, nunc tempore longō
et spē, quam dederās tū mihi, crēvit amor.
spem mihi tū dederās; meus hic tibi crēdidit ārdor.
nōn potes hoc factum teste negāre deā.
adfuit et praesēns, ut erat, tua verba notāvit
et vīsa est mōtā dicta tulisse comā.
dēceptam dīcās nostrā tē fraude licēbit,
dum fraudis nostrae causa ferātur amor.
fraus mea quid petiit, nisi utī tibi jungerer ūnī?
id mē, quod quereris, conciliāre potest.
nōn ego nātūrā nec sum tam callidus ūsū;
sollertem tū mē, crēde, puella, facis.
tē mihi compositīs, sīquid tamen ēgimus, ā mē
adstrīnxit verbīs ingeniōsus Amor.
dictātīs ab eō fēcī spōnsālia verbīs
cōnsultōque fuī jūris Amōre vafer.
sit fraus huic factō nōmen, dīcarque dolōsus,
sī tamen est, quod amēs, velle tenēre dolus.
ēn, iterum scrībō mittōque rogantia verba!
altera fraus haec est, quodque querāris habēs.
sī noceō, quod amō, fateor, sine fīne nocēbō,
tēque, petī caveās tū licet, usque petam.
per gladiōs aliī placitās rapuēre puellās;
scrīpta mihī cautē littera crīmen erit?
dī faciant, possim plūrēs impōnere nōdōs,
ut tua sit nūllā lībera parte fidēs.
mīlle dolī restant, clīvō sūdāmus in īmō;
ārdor inexpertum nīl sinet esse meus.
sit dubium, possīsne capī; captābere certē.
exitus in dīs est, sed capiēre tamen.
ut partem effugiās, nōn omnia rētia fallēs,
quae tibi, quam crēdis, plūra tetendit Amor.
sī nōn prōficient artēs, veniēmus ad arma,
inque tuī cupidō rapta ferēre sinū.
nōn sum quī soleam Paridis reprehendere factum
nec quemquam, quī vir, posset ut esse, fuit.
nōs quoque sed taceō. mors hujus poena rapīnae
ut sit, erit quam tē nōn habuisse minor.
aut essēs fōrmōsa minus, peterēre modestē;
audācēs faciē cōgimur esse tuā.
tū facis hoc oculīque tuī, quibus ignea cēdunt
sīdera, quī flammae causa fuēre meae;
hoc faciunt flāvī crīnēs et eburnea cervīx
quaeque, precor, veniant in mea colla manūs
et decor et vultūs sine rūsticitāte pudentēs
et, Thetidis quālīs vix rear esse, pedēs.
cētera sī possem laudāre, beātior essem,
nec dubitō, tōtum quīn sibi pār sit opus.
hāc ego compulsus, nōn est mīrābile, fōrmā,
sī pignus voluī vōcis habēre tuae.
dēnique, dum captam tū tē cōgāre fatērī,
īnsidiīs estō capta puella meīs.
invidiam patiar; passō sua praemia dentur.
cūr suus ā tantō crīmine frūctus abest?
Hēsionēn Telamōn, Brīsēida cēpit Achillēs;
utraque victōrem nempe secūta virum.
quamlibet accūsēs et sīs īrāta licēbit,
īrātā liceat dum mihi posse fruī.
īdem quī facimus, factam tenuābimus īram,
cōpia plācandī sit modo parva tuī.
ante tuōs liceat flentem cōnsistere vultūs
et liceat lacrimīs addere verba suīs
utque solent famulī, cum verbera saeva verentur,
tendere submissās ad tua crūra manūs!
ignōrās tua jūra; vocā! cūr arguor absēns?
jamdūdum dominae mōre venīre jubē.
ipsa meōs scindās licet imperiōsa capillōs
ōraque sint digitīs līvida nostra tuīs.
omnia perpetiar; tantum fortasse timēbō,
corpore laedātur nē manus ista meō.
sed neque conpedibus nec mē conpēsce catēnīs;
servābor firmō vīnctus amōre tuī.
cum bene sē quantumque volet satiāverit īra,
ipsa tibī dīcēs: 'quam patienter amat!'
ipsa tibī dīcēs, ubi vīderis omnia ferre:
'tam bene quī servit, serviat iste mihi!'
nunc reus īnfēlīx absēns agor, et mea, cum sit
optima, nōn ūllō causa tuente perit.
hoc quoque quod tum vīs, sit scrīptum injūria nostrum,
quod dē mē sōlō nempe querāris, habēs.
nōn meruit fallī mēcum quoque Dēlia; sī nōn
vīs mihi prōmissum reddere, redde deae.
adfuit et vīdit, cum tū dēcepta rubēbās,
et vōcem memorī condidit aure tuam.
ōmina rē careant! nihil est violentius illā,
cum sua, quod nōlim, nūmina laesa videt.
testis erit Calydōnis aper sīc saevus, ut illō
sit magis in nātum saeva reperta parēns.
testis et Actaeōn, quondam fera crēditus illīs,
ipse dedit lētō cum quibus ante ferās;
quaeque superba parēns saxō per corpus obortō
nunc quoque Mygdoniā flēbilis adstat humō.
ei mihi! Cȳdippē, timeō tibi dīcere vērum,
nē videar causā falsa monēre meā;
dīcendum tamen est. hoc est, mihi crēde, quod aegra
ipsō nūbendī tempore saepe jacēs.
cōnsulit ipsa tibī, neu sīs perjūra, labōrat,
et salvam salvā tē cupit esse fidē.
inde fit, ut, quotiēns existere perfida temptās,
peccātum totiēns corrigat illa tuum.
parce movēre ferōs animōsae virginis arcūs;
mītis adhūc fierī, sī patiāre, potest.
parce, precor, tenerōs corrumpere febribus artūs;
servētur faciēs ista fruenda mihi.
serventur vultūs ad nostra incendia nātī,
quīque subest niveō lēnis in ōre rubor.
hostibus et sīquis, nē fīās nostra, repugnat,
sīc sit ut invalidā tē solet esse mihi.
torqueor ex aequō vel tē nūbente vel aegrā
dīcere nec possum, quid minus ipse velim;
māceror interdum, quod sim tibi causa dolendī
tēque meā laedī calliditāte putō.
in caput ut nostrum dominae perjūria, quaesō,
ēveniant; poenā tūta sit illa meā!
nē tamen ignōrem, quid agās, ad līmina crēbrō
ānxius hūc illūc dissimulanter eō;
subsequor ancillam fūrtim famulumque requīrēns,
prōfuerint somnī quid tibi quidve cibī.
mē miserum, quod nōn medicōrum jussa ministrō
effingōque manūs īnsideōque torō!
et rūrsus miserum, quod mē procul inde remōtō,
quem minimē vellem, forsitan alter adest.
ille manūs istās effingit et adsidet aegrae
invīsus superīs cum superīsque mihi,
dumque suō temptat salientem pollice vēnam,
candida per causam bracchia saepe tenet
contrectatque sinūs et forsitan ōscula jungit;
officiō mercēs plēnior ista suō est.
quis tibi permīsit nostrās praecerpere messēs?
ad saepem alterius quis tibi fēcit iter?
iste sinus meus est! mea turpiter ōscula sūmis!
ā mihi prōmissō corpore tolle manūs!
improbe, tolle manūs! quam tangis, nostra futūra est;
postmodo sī faciēs istud, adulter eris.
ēlige dē vacuīs quam nōn sibi vindicet alter;
sī nescīs: dominum rēs habet ista suum.
nec mihi crēdideris: recitētur fōrmula pactī;
neu falsam dīcās esse, fac ipsa legat.
alterius thalamō tibi nōs, tibi dīcimus exī!
quid facis hīc? exī! nōn vacat iste torus.
nam quod habēs et tū geminī verba altera pactī,
nōn erit idcircō pār tua causa meae.
haec mihi sē pepigit, pater hanc tibi, prīmus ab illā;
sed propior certē quam pater ipsa sibi est.
prōmīsit pater hanc, haec sē jūrāvit amantī;
ille hominēs, haec est testificāta deam.
hic metuit mendāx, haec et perjūra vocārī;
an dubitās, hic sit major an ille metus?
dēnique ut ambōrum cōnferre perīcula possīs,
respice ad ēventūs: haec cubat, ille valet.
nōs quoque dissimilī certāmina mente subīmus;
nec spēs pār nōbīs nec timor aequus adest.
tū petis ex tūtō; gravior mihi morte repulsa est,
idque ego jam, quod tū forsan amābis, amō.
sī tibi jūstitiae, sī rēctī cūra fuisset,
cēdere dēbuerās ignibus ipse meīs.
nunc, quoniam ferus hic prō causā pugnat inīquā,
ad quid, Cȳdippē, littera nostra redit.
hic facit ut jaceās et sīs suspecta Diānae;
hunc tū, sī sapiās, līmen adīre vetēs.
hōc faciente subīs tam saeva perīcula vītae,
atque utinam prō tē, quī movet illa, cadat!
quem sī reppulerīs nec, quem dea damnat, amārīs,
tū tunc continuō, certē ego salvus erō.
siste metum, virgō! stabilī potiēre salūte,
fac modo pollicitī cōnscia templa colās;
nōn bove mactātō caelestia nūmina gaudent,
sed, quae praestanda est et sine teste, fidē.
ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignēs,
fert aliīs trīstem sūcus amārus opem.
nīl opus est istīs; tantum perjūria vītā
tēque simul servā mēque datamque fidem!
praeteritae veniam dabit ignōrantia culpae:
exciderant animō foedera lēcta tuō.
admonita es modo vōce meā, modo cāsibus istīs,
quōs, quotiēns temptās fallere, ferre solēs.
hīs quoque vītātīs in partū nempe rogābis,
ut tibi lūciferās adferat illa manūs?
audiet et repetēns quae sunt audīta requīret,
iste tibī dē quō conjuge partus eat.
prōmittēs vōtum; scit tē prōmittere falsō.
jūrābis; scit tē fallere posse deōs.
nōn agitur dē mē; cūrā majōre labōrō.
ānxia sunt causā pectora nostra tuā.
cūr modo tē dubiam pavidī flēvēre parentēs,
ignārōs culpae quōs facis esse tuae?
et cūr ignōrent? mātrī licet omnia nārrēs.
nīl tua, Cȳdippē, facta rubōris habent.
ōrdine fac referās ut sīs mihi cognita prīmum
sacra pharetrātae dum facit ipsa deae;
ut tē cōnspectā subitō, sī forte notāstī,
restiterim fīxīs in tua membra genīs;
et tē dum nimium mīror, nota certa furōris,
dēciderint umerō pallia lāpsa meō;
postmodo nescio quā vēnisse volūbile mālum
verba ferēns doctīs īnsidiōsa notīs;
quod quia sit lēctum sānctā praesente Diānā
esse tuam vīnctam nūmine teste fidem.
nē tamen ignōret, scrīptī sententia quae sit,
lēcta tibī quondam nunc quoque verba refer.
'nūbe, precor' dīcet 'cui tē bona nūmina jungunt;
quem fore jūrāstī, sit gener ille mihi.
quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Diānae.'
tālis erit māter, sī modo māter erit.
sed tamen ut quaerat quis sim quālisque; vidētō:
inveniet vōbīs cōnsuluisse deam.
īnsula Cōryciīs quondam celeberrima nymphīs
cingitur Aegaeō, nōmine Cēa, marī.
illa mihī patria est; nec, sī generōsa probātis
nōmina, dēspectīs arguor ortus avīs.
sunt et opēs nōbīs, sunt et sine crīmine mōrēs;
amplius utque nihil, mē tibi jungit Amor.
appeterēs tālem vel nōn jūrāta marītum;
jūrātae vel nōn tālis habendus erat.
haec tibi mē in somnīs jaculātrīx scrībere Phoebē;
haec tibi mē vigilem scrībere jussit Amor;
ē quibus alterius mihi jam nocuēre sagittae,
alterius noceant nē tibi tēla, cavē!
jūncta salūs nostra est miserēre meīque tuīque:
quid dubitās ūnam ferre duōbus opem?
quod sī contigerit, cum jam data signa sonābunt,
tīnctaque vōtīvō sanguine Dēlos erit,
aurea pōnētur mālī fēlīcis imāgō,
causaque versiculīs scrīpta duōbus erit:
"effigiē pōmī testātur acontius hujus
quae fuerint in eō scrīpta fuisse rata."
longior īnfirmum nē lasset epistula corpus
clausaque cōnsuētō sit sibi fīne: valē!