Quam legis, ā raptā Brīsēide littera vēnit,
vix bene barbaricā Graeca notāta manū.
quāscumque adspiciēs, lacrimae fēcēre litūrās;
sed tamen et lacrimae pondera vōcis habent.
Sī mihi pauca querī dē tē dominōque virōque
fās est, dē dominō pauca virōque querar.
nōn, ego poscentī quod sum cito trādita rēgī,
culpa tua est, quamvīs haec quoque culpa tua est;
nam simul Eurybatēs mē Talthybiusque vocārunt,
Eurybatī data sum Talthybiōque comes.
alter in alterius jactantēs lūmina vultum
quaerēbant tacitī, noster ubi esset amor.
differrī potuī; poenae mora grāta fuisset.
ei mihi! discēdēns ōscula nūlla dedī;
at lacrimās sine fīne dedī rūpīque capillōs:
īnfēlīx iterum sum mihi vīsa capī!
Saepe ego dēceptō voluī cūstōde revertī,
sed, mē quī timidam prēnderet, hostis erat.
sī prōgressa forem, caperer nē, nocte, timēbam,
quamlibet ad Priamī mūnus itūra nurum.
Sed data sim, quia danda fuī: tot noctibus absum
nec repetor; cessās, īraque lenta tua est.
ipse Menoetiadēs tum, cum trādēbar, in aurem
'quid flēs? hīc parvō tempore,' dīxit, 'eris.'
Nec repetīsse parum; pugnās nē reddar, Achillē!
ī nunc et cupidī nōmen amantis habē!
vēnērunt ad tē Telamōne et Amyntore nātī,
ille gradū propior sanguinis, ille comes,
Lāertāque satus, per quōs comitāta redīrem
(auxērunt blandās grandia dōna precēs)
vīgintī fulvōs operōsō ex aere lebētas,
et tripodas septem pondere et arte parēs;
addita sunt illīs aurī bis quīnque talenta,
bis sex adsuētī vincere semper equī,
quodque supervacuum est, fōrmā praestante puellae
Lesbides, ēversā corpora capta domō,
cumque tot hīs (sed nōn opus est tibi conjuge) conjūnx
ex Agamemnoniīs ūna puella tribus.
sī tibi ab Atrīdē pretiō redimenda fuissem,
quae dare dēbuerās, accipere illa negās!
quā meruī culpā fierī tibi vīlis, Achillē?
quō levis ā nōbīs tam cito fūgit amor?
An miserōs trīstis fortūna tenāciter urget,
nec venit inceptīs mollior hōra malīs?
dīruta Mārte tuō Lyrnēsia moenia vīdī,
et fueram patriae pars ego magna meae;
vīdī cōnsortēs pariter generisque necisque
trēs cecidisse, quibus, quae mihi, māter erat;
vīdī, quantus erat, fūsum tellūre cruentā
pectora jactantem sanguinolenta virum.
tot tamen āmissīs tē conpēnsāvimus ūnum;
tū dominus, tū vir, tū mihi frāter erās.
tū mihi, jūrātus per nūmina mātris aquōsae,
ūtile dīcēbās ipse fuisse capī,
scīlicet ut, quamvīs veniam dōtāta, repellās
et mēcum fugiās quae tibi dantur opēs!
quīn etiam fāma est, cum crāstina fulserit Ēōs,
tē dare nūbiferīs lintea velle Notīs.
Quod scelus ut pavidās miserae mihi contigit aurēs,
sanguinis atque animī pectus ināne fuit.
ībis et ō miseram! cui mē, violente, relinquis?
quis mihi dēsertae mīte levāmen erit?
dēvorer ante, precor, subitō tellūris hiātū
aut rutilō missī fulminis igne cremer,
quam sine mē Pthīīs cānescant aequora rēmīs,
et videam puppēs īre relicta tuās!
sī tibi jam reditūsque placent patriīque Penātēs,
nōn ego sum classī sarcina magna tuae.
victōrem captīva sequar, nōn nūpta marītum;
est mihi, quae lānās molliat, apta manus.
inter Achaeiadas longē pulcherrima mātrēs
in thalamōs conjūnx ībit eatque tuōs,
digna nurus socerō, Jovis Aegīnaeque nepōte,
cuique senex Nēreus prōsocer esse velit.
nōs humilēs famulaeque tuae data pēnsa trahēmus,
et minuent plēnās stāmina nostra colōs.
exagitet nē mē tantum tua, dēprecor, uxor,
quae mihi nescio quō nōn erit aequa modō,
nēve meōs cōram scindī patiāre capillōs
et leviter dīcās: 'haec quoque nostra fuit.'
vel patiāre licet, dum nē contempta relinquar:
hic mihi (vae!) miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectās? Agamemnona paenitet īrae,
et jacet ante tuōs Graecia maesta pedēs.
vince animōs īramque tuam, quī cētera vincis!
quid lacerat Danaās inpiger Hector opēs?
arma cape, Aeacidē, sed mē tamen ante receptā,
et preme turbātōs Mārte favente virōs!
propter mē mōta est, propter mē dēsinat īra,
simque ego trīstitiae causa modusque tuae.
nec tibi turpe putā precibus succumbere nostrīs;
conjugis Oenīdēs versus in arma prece est.
rēs audīta mihī, nōta est tibi. frātribus orba
dēvōvit nātī spemque caputque parēns.
bellum erat; ille ferōx positīs sēcessit ab armīs
et patriae rigidā mente negāvit opem.
sōla virum conjūnx flexit. fēlīcior illa!
at mea prō nūllō pondere verba cadunt.
nec tamen indignor nec mē prō conjuge gessī
saepius in dominī serva vocāta torum.
mē quaedam, meminī, dominam captīva vocābat.
'servitiō,' dīxī, 'nōminis addis onus.'
Per tamen ossa virī subitō male tēcta sepulcrō,
semper jūdiciīs ossa verenda meīs;
perque trium fortēs animās, mea nūmina, frātrum,
quī bene prō patriā cum patriāque jacent;
perque tuum nostrumque caput, quae jūnximus ūnā,
perque tuōs ēnsēs, cognita tēla meīs,
nūlla Mycēnaeum sociāsse cubīlia mēcum
jūrō; fallentem dēseruisse velīs!
sī tibi nunc dīcam, fortissime: 'tū quoque jūrā
nūlla tibī sine mē gaudia capta!' negēs.
at Danaī maerēre putant: tibi plēctra moventur,
tē tenet in tepidō mollis amīca sinū!
et quisquam quaerit, quārē pugnāre recūsēs?
pugna nocet, citharae vōxque Venusque juvant.
tūtius est jacuisse torō, tenuisse puellam,
Thrēiciam digitīs increpuisse lyram,
quam manibus clipeōs et acūtae cuspidis hastam,
et galeam pressā sustinuisse comā.
Sed tibi prō tūtīs īnsignia facta placēbant,
partaque bellandō glōria dulcis erat.
an tantum dum mē caperēs, fera bella probābās,
cumque meā patriā laus tua victa jacet?
dī melius! validōque, precor, vibrāta lacertō
trānseat Hectoreum Pēlias hasta latus!
mittite mē, Danaī! dominum lēgāta rogābō
multaque mandātīs ōscula mixta feram.
plūs ego quam Phoenīx, plūs quam fācundus Ulixēs,
plūs ego quam Teucrī, crēdite, frāter agam.
est aliquid collum solitīs tetigisse lacertīs,
praesentisque oculōs admonuisse suī.
sīs licet inmītis mātrisque ferōcior undīs,
ut taceam, lacrimīs conminuēre meīs.
Nunc quoque (sīc omnēs Pēleus pater inpleat annōs,
sīc eat auspiciīs Pyrrhus ad arma tuīs!)
respice sollicitam Brīsēida, fortis Achillē,
nec miseram lentā ferreus ūre morā!
aut, sī versus amor tuus est in taedia nostrī,
quam sine tē cōgis vīvere, cōge morī!
utque facis, cōgēs. abiit corpusque colorque;
sustinet hoc animae spēs tamen ūna tuī.
quā sī dēstituor, repetam frātrēsque virumque,
nec tibi magnificum fēmina jussa morī.
cūr autem jubeās? strictō pete corpora ferrō;
est mihi quī fossō pectore sanguis eat.
mē petat ille tuus, quī, sī dea passa fuisset,
ēnsis in Atrīdae pectus itūrus erat!
Ā, potius servēs nostram, tua mūnera, vītam!
quod dederās hostī victor, amīca rogō.
perdere quōs melius possīs, Neptūnia praebent
Pergama; māteriam caedis ab hoste pete.
mē modo, sīve parās inpellere rēmige classem,
sīve manēs, dominī jūre venīre jubē!