Mittit et optat amāns, quō mittitur, īre salūtem
Haemonis Haemoniō Lāodamīa virō.
Aulide tē fāma est ventō retinente morārī:
ā! mē cum fugerēs, hic ubi ventus erat?
tum freta dēbuerant vestrīs obsistere rēmīs;
illud erat saevīs ūtile tempus aquīs.
ōscula plūra virō mandātaque plūra dedissem
et sunt quae voluī dīcere multa tibi.
raptus es hinc praeceps et quī tua vēla vocāret,
quem cuperent nautae, nōn ego, ventus erat.
ventus erat nautīs aptus, nōn aptus amantī;
solvor ab amplexū, Prōtesilāe, tuō
linguaque mandantis verba inperfecta relīquit;
vix illud potuī dīcere trīste "valē."
Incubuit Boreās abreptaque vēla tetendit,
jamque meus longē Prōtesilāus erat.
dum potuī spectāre virum, spectāre juvābat
sumque tuōs oculōs usque secūta meīs;
ut tē nōn poteram, poteram tua vēla vidēre,
vēla diū vultūs dētinuēre meōs.
at postquam nec tē nec vēla fugācia vīdī,
et quod spectārem, nīl nisi pontus erat,
lūx quoque tēcum abiit, tenebrīsque exanguis obortīs
succiduō dīcor prōcubuisse genū.
vix socer Īphiclus, vix mē grandaevus Acastus,
vix māter gelidā maesta refēcit aquā.
officium fēcēre pium, sed inūtile nōbīs:
indignor miserae nōn licuisse morī.
Ut rediit animus, pariter rediēre dolōrēs;
pectora lēgitimus casta momordit amor.
nec mihi pectendōs cūra est praebēre capillōs
nec libet aurātā corpora veste tegī.
ut quās pampineā tetigisse Bicorniger hastā
crēditur, hūc illūc, quā furor ēgit, eō.
conveniunt mātrēs Phyllēides et mihi clāmant:
"Indue rēgālēs, Lāodamīa, sinūs!"
scīlicet ipsa geram saturātās mūrice lānās,
bella sub Īliacīs moenibus ille gerat?
ipsa comās pectar? galeā caput ille premētur?
ipsa novās vestēs, dūra vir arma ferat?
quā possum, squālōre tuōs imitāta labōrēs
dīcar et haec bellī tempora trīstis agam.
Dyspari Prīamidē, damnō fōrmōse tuōrum,
tam sīs hostis iners quam malus hospes erās!
aut tē Taenariae faciem culpāsse marītae
aut illī vellem displicuisse tuam.
tū, quī prō raptā nimium, Menelāe, labōrās,
ei mihi! quam multīs flēbilis ultor eris.
dī, precor, ā nōbīs ōmen removēte sinistrum
et sua det reducī vir meus arma Jovī!
sed timeō, quotiēns subiit miserābile bellum;
mōre nivis lacrimae sōle madentis eunt.
Īlion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Īdē
nōmina sunt ipsō paene timenda sonō.
nec rapere ausūrus, nisi sē dēfendere posset,
hospes erat: vīrēs nōverat ille suās.
vēnerat, ut fāma est, multō spectābilis aurō
quīque suō Phrygiās corpore ferret opēs,
classe virīsque potēns, per quae fera bella geruntur
et sequitur rēgnī pars quota quemque suī?
hīs ego tē vīctam, cōnsors Lēdaea gemellīs,
suspicor, haec Danaīs posse nocēre putō.
Hectora nescio quem timeō; Paris Hectora dīxit
ferrea sanguineā bella movēre manū;
Hectora, quisquis is est, sī sum tibi cāra, cavētō:
signātum memorī pectore nōmen habē!
hunc ubi vītārīs, aliōs vītāre mementō
et multōs illīc Hectoras esse putā
et facitō ut dīcās, quotiēns pugnāre parābis:
"parcere mē jussit Lāodamīa sibi.
sī cadere Argolicō fās est sub mīlite Trōjam,
tē quoque nōn ūllum vulnus habente cadat.
pugnet et adversōs tendat Menelāus in hostēs,
hostibus ē mediīs nūpta petenda virō est.
causa tua est dispār: tū tantum vīvere pugnā,
inque piōs dominae posse redīre sinūs!
Parcite, Dardanidae, dē tot, precor, hostibus ūnī,
nē meus ex illō corpore sanguis eat!
nōn est quem deceat nūdō concurrere ferrō
saevaque in oppositōs pectora ferre virōs.
fortius ille potest multō, quam pugnat, amāre.
bella gerant aliī; Prōtesilāus amet!
Nunc fateor: voluī revocāre, animusque ferēbat;
substitit auspiciī lingua timōre malī.
cum foribus vellēs ad Trōjam exīre paternīs,
pēs tuus offēnsō līmine signa dedit.
ut vīdī, ingemuī, tacitōque in pectore dīxī:
"signa reversūrī sint, precor, ista virī!"
haec tibi nunc referō, nē sīs animōsus in armīs.
fac, meus in ventōs hic timor omnis eat!
Sors quoque nescio quem fātō dēsignat inīquō,
quī prīmus Danaum Trōada tangat humum:
īnfēlīx, quae prīma virum lūgēbit adēmptum!
dī faciant, nē tū strēnuus esse velīs!
inter mīlle ratēs tua sit millēnsima puppis
jamque fatīgātās ultima verset aquās!
hoc quoque praemoneō: dē nāve novissimus exī!
nōn est, quō properās, terra paterna tibi.
cum veniēs, rēmōque movē vēlōque carīnam
inque tuō celerem lītore siste gradum!
Sīve latet Phoebus seu terrīs altior exstat,
tū mihi lūce celer, tū mihi nocte venīs:
nocte tamen quam lūce magis. nox grāta puellīs,
quārum suppositus colla lacertus habet.
aucupor in lectō mendācēs caelibe somnōs;
dum careō vērīs gaudia falsa juvant.
Sed tua cūr nōbīs pallēns occurrit imāgō?
cūr venit ā labrīs multa querēla tuīs?
excutior somnō simulācraque noctis adōrō;
nūlla caret fūmō Thessalis āra meō:
tūra damus lacrimamque super, quā sparsa relūcet,
ut solet adfūsō surgere flamma merō.
quandō ego tē reducem cupidīs amplexa lacertīs
languida laetitiā solvar ab ipsa meā?
quandō erit, ut lectō mēcum bene jūnctus in ūnō
mīlitiae referās splendida facta tuae?
quae mihi dum referēs, quamvīs audīre juvābit,
multa tamen capiēs ōscula, multa dabis.
semper in hīs aptē nārrantia verba resistunt;
prōmptior est dulcī lingua refecta morā.
Sed cum Trōja subit, subeunt ventīque fretumque;
spēs bona sollicitō victa timōre cadit.
hoc quoque, quod ventī prohibent exīre carīnās,
mē movet: invītīs īre parātis aquīs.
quis velit in patriam ventō prohibente revertī?
ā patriā pelagō vēla vetante datis!
ipse suam nōn praebet iter Neptūnus ad urbem.
quō ruitis? vestrās quisque redīte domōs!
quō ruitis, Danaī? ventōs audīte vetantēs!
nōn subitī cāsūs, nūminis ista mora est.
quid petitur tantō nisi turpis adultera bellō?
dum licet, Īnachiae vertite vēla ratēs!
sed quid agō? revocō? revocāminis ōmen abestō
blandaque compositās aura secundet aquās!
Trōasin invideō, quae sī lacrimōsa suōrum
fūnera cōnspicient, nec procul hostis erit;
ipsa suīs manibus fortī nova nūpta marītō
impōnet galeam Dardanaque arma dabit;
arma dabit, dumque arma dabit, simul ōscula sūmet
(hoc genus officiī dulce duōbus erit)
prōdūcetque virum, dabit et mandāta revertī
et dīcet: "referās ista fac arma Jovī!"
ille ferēns dominae mandāta recentia sēcum
pugnābit cautē respicietque domum.
exuet haec reducī clipeum galeamque resolvet
excipietque suō corpora lassa sinū.
Nōs sumus incertae, nōs ānxius omnia cōgit,
quae possunt fierī, facta putāre timor.
dum tamen arma gerēs dīversō mīles in orbe,
quae referat vultūs est mihi cēra tuōs:
illī blanditiās, illī tibi dēbita verba
dīcimus, amplexūs accipit illa meōs.
crēde mihī, plūs est, quam quod videātur, imāgō;
adde sonum cērae, Prōtesilāus erit.
hanc spectō teneōque sinū prō conjuge vērō
et tamquam possit verba referre, queror.
Per reditūs corpusque tuum, mea nūmina, jūrō
perque parēs animī conjugiīque facēs
perque quod ut videam cānīs albēre capillīs,
quod tēcum possīs ipse referre, caput,
mē tibi ventūram comitem, quōcumque vocārīs,
sīve (quod heu! timeō) sīve superstes eris.
ultima mandātō claudētur epistula parvō:
sī tibi cūra meī, sit tibi cūra tuī!