[Sī mihi quae lēgī, Pari, nōn lēgisse licēret,
servārem numerōs sīcut et ante probae.]
Nunc oculōs tua cum violārit epistula nostrōs,
nōn rescrībendī glōria vīsa levis.
ausus es hospitiī temerātīs advena sacrīs
lēgitimam nūptae sollicitāre fidem!
scīlicet idcircō ventōsa per aequora vectum
excēpit portū Taenaris ōra suō
nec tibi, dīversā quamvīs ē gente venīrēs,
oppositās habuit rēgia nostra forēs,
esset ut officiī mercēs injūria tantī?
quī sīc intrābās, hospes an hostis erās?
nec dubitō quīn haec, cum sit tam jūsta, vocētur
rūstica jūdiciō nostra querēla tuō.
rūstica sim sānē, dum nōn oblīta pudōris
dumque tenor vītae sit sine lābe meae.
sī nōn est fictō trīstis mihi vultus in ōre
nec sedeō dūrīs torva superciliīs,
fāma tamen clāra est, et adhūc sine crīmine lūsī
et laudem dē mē nūllus adulter habet.
quō magis admīror, quae sit fīdūcia coeptī
spemque torī dederit quae tibi causa meī.
an quia vim nōbīs Neptūnius attulit hērōs,
rapta semel videor bis quoque digna rapī?
crīmen erat nostrum, sī dēlēnīta fuissem;
cum sim rapta, meum quid nisi nōlle fuit?
nōn tamen ē factō frūctum tulit ille petītum;
exceptō rediī passa timōre nihil.
ōscula luctantī tantummodo pauca protervus
abstulit: ulterius nīl habet ille meī.
quae tua nēquitia est, nōn hīs contenta fuisset.
dī melius! similis nōn fuit ille tuī.
reddidit intāctam minuitque modestia crīmen
et juvenem factī paenituisse patet.
Thēsea paenituit, Paris ut succēderet illī,
nē quandō nōmen nōn sit in ōre meum?
nec tamen īrāscor quis enim succēnset amantī?
sī modo, quem praefers, nōn simulātur amor.
hoc quoque enim dubitō, nōn quod fīdūcia dēsit,
aut mea sit faciēs nōn bene nōta mihi,
sed quia crēdulitās damnō solet esse puellīs
verbaque dīcuntur vestra carēre fidē.
at peccant aliae, mātrōnaque rāra pudīca est.
quis prohibet rārīs nōmen inesse meum?
nam mea quod vīsa est tibi māter idōnea, cujus
exemplō flectī mē quoque posse putēs,
mātris in admissō falsā sub imāgine lūsae
error inest; plūmā tēctus adulter erat.
nīl ego, sī peccem, possum nescīsse; nec ūllus
error quī factī crīmen obumbret erit.
illa bene errāvit vitiumque auctōre redēmit.
fēlīx in culpā quō Jove dīcar ego?
et genus et proavōs et rēgia nōmina jactās;
clāra satis domus haec nōbilitāte suā est.
Juppiter ut socerī proavus taceātur et omne
Tantalidae Pelopis Tyndareīque decus;
dat mihi Lēda Jovem cygnō dēcepta parentem,
quae falsam gremiō crēdula fōvit avem.
ī nunc et Phrygiae lātē prīmōrdia gentis
cumque suō Priamum Lāomedonte refer!
quōs ego suspiciō; sed quī tibi glōria magna est
quīntus, is ā nostrō nōmine prīmus erit.
scēptra tuae quamvīs rear esse potentia terrae,
nōn tamen haec illīs esse minōra putō.
sī jam dīvitiīs locus hic numerōque virōrum
vincitur, at certē barbara terra tua est.
mūnera tanta quidem prōmittit epistula dīves
ut possint ipsās illa movēre deās.
sed sī jam vellem fīnēs trānsīre pudōris,
tū melior culpae causa futūrus erās.
aut ego perpetuō fāmam sine lābe tenēbō
aut ego tē potius quam tua dōna sequar.
utque ea nōn spernō, sīc acceptissima semper
mūnera sunt, auctor quae pretiōsa facit.
plūs multō est, quod amās, quod sum tibi causa labōris,
quod per tam longās spēs tua vēnit aquās.
illa quoque, adpositā quae nunc facis, improbe, mēnsā,
quamvīs experiar dissimulāre, notō
cum modo mē spectās oculīs, lascīve, protervīs,
quōs vix īnstantēs lūmina nostra ferunt,
et modo suspīrās, modo pōcula proxima nōbīs
sūmis, quāque bibī, tū quoque parte bibis.
ā, quotiēns digitīs, quotiēns ego tēcta notāvī
signa superciliō paene loquente darī!
et saepe extimuī nē vir meus illa vidēret,
nōn satis occultīs ērubuīque notīs.
saepe vel exiguō vel nūllō murmure dīxī:
'nīl pudet hunc!' nec vōx haec mea falsa fuit.
orbe quoque in mēnsae lēgī sub nōmine nostrō,
quod dēducta merō littera fēcit, 'amō.'
crēdere mē tamen hoc oculō renuente negāvī.
ei mihi, jam didicī sīc ego posse loquī!
hīs ego blanditiīs, sī peccātūra fuissem,
flecterer; hīs poterant pectora nostra capī.
est quoque, cōnfiteor, faciēs tibi rāra potestque
velle sub amplexūs īre puella tuōs.
altera sed potius fēlīx sine crīmine fīat,
quam cadat externō noster amōre pudor.
disce modo exemplō fōrmōsīs posse carēre;
est virtūs placitīs abstinuisse bonīs.
quam multōs crēdis juvenēs optāre, quod optās?
quī sapiant, oculōs an Paris ūnus habēs?
nōn tū plūs cernis, sed plūs temerārius audēs;
nec tibi plūs cordis sed minus ōris, adest.
tunc ego tē vellem celerī vēnisse carīnā,
cum mea virginitās mīlle petīta procīs.
sī tē vīdissem, prīmus dē mīlle fuissēs;
jūdiciō veniam vir dabit ipse meō.
ad possessa venīs praeceptaque gaudia sērus;
spēs tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
ut tamen optārim fierī tua Trōica conjūnx,
invītam sīc mē nec Menelāus habet.
dēsine molle, precor, verbīs convellere pectus
nēve mihī, quam tē dīcis amāre, nocē;
sed sine quam tribuit sortem fortūna tuērī
nec spolium nostrī turpe pudōris habē.
at Venus hoc pācta est, et in altae vallibus Īdae
trēs tibi sē nūdās exhibuēre deae;
ūnaque cum rēgnum, bellī daret altera laudem
'Tyndaridis conjūnx,' tertia dīxit, 'eris!'
crēdere vix equidem caelestia corpora possum
arbitriō fōrmam supposuisse tuō;
utque sit hoc vērum, certē pars altera ficta est,
jūdiciī pretium quā data dīcor ego.
nōn est tanta mihī fīdūcia corporis, ut mē
maxima teste deā dōna fuisse putem.
contenta est oculīs hominum mea fōrma probārī;
laudātrīx Venus est invidiōsa mihi.
sed nihil īnfirmō; faveō quoque laudibus istīs;
nam, mēns, vōx quārē, quod cupit esse, neget?
nec tū succēnsē nimium mihi crēditus aegrē;
tarda solet magnīs rēbus inesse fidēs.
prīma mea est igitur Venerī placuisse voluptās;
proxima, mē vīsam praemia summa tibi,
nec tē Palladiōs nec tē Jūnōnis honōrēs
audītīs Helenae praeposuisse bonīs.
ergō ego sum virtūs, ego sum tibi nōbile rēgnum?
ferrea sim, sī nōn hoc ego pectus amem.
ferrea, crēde mihī, nōn sum; sed amāre repugnō
illum, quem fierī vix puto posse meum.
quid bibulum curvō prōscindere lītus arātrō
spemque sequī cōner quam locus ipse negat?
sum rudis ad Veneris fūrtum nūllāque fidēlem
(dī mihi sunt testēs!) lūsimus arte virum!
nunc quoque, quod tacitō mandō mea verba libellō,
fungitur officiō littera nostra novō.
fēlīcēs, quibus ūsus adest! ego nescia rērum
difficilem culpae suspicor esse viam.
ipse malō metus est; jam nunc cōnfundor et omnēs
in nostrīs oculōs vultibus esse reor.
nec reor hoc falsō; sēnsī mala murmura vulgī
et quāsdam vōcēs rettulit Aethra mihi.
at tū dissimulā, nisi sī dēsistere māvīs.
sed cūr dēsistās? dissimulāre potes.
lūde, sed occultē! major, nōn maxima, nōbīs
est data lībertās, quod Menelāus abest.
ille quidem procul est, ita rē cōgente, profectus;
magna fuit subitae jūstaque causa viae;
aut mihi sīc vīsum est. ego, cum dubitāret an īret,
'quam prīmum,' dīxī, 'fac reditūrus eās!'
ōmine laetātus dedit ōscula, 'rēsque domusque
et tibi sit cūrae Trōicus hospes,' ait.
vix tenuī rīsum, quem dum conpēscere luctor,
nīl illī potuī dīcere praeter 'erit.'
vēla quidem Crētēn ventīs dedit ille secundīs;
sed tū nōn ideō cūncta licēre puta!
sīc meus hinc vir abest ut mē cūstōdiat absēns.
an nescīs longās rēgibus esse manūs?
fōrma quoque est onerī; nam quō cōnstantius ōre
laudāmur vestrō, jūstius ille timet.
quae juvat, ut nunc est, eadem mihi glōria damnō est,
et melius fāmae verba dedisse fuit.
nec quod abest hīc mē tēcum mīrāre relictam;
mōribus et vītae crēdidit ille meae.
dē faciē metuit, vītae cōnfīdit, et illum
sēcūrum probitās, fōrma timēre facit.
tempora nē pereant ultrō data praecipis, utque
simplicis ūtāmur commoditāte virī.
et libet et timeō, nec adhūc exācta voluntās
est satis; in dubiō pectora nostra labant.
et vir abest nōbīs et tū sine conjuge dormīs,
inque vicem tua mē, tē mea fōrma capit;
et longae noctēs et jam sermōne coīmus
et tū, mē miseram! blandus, et ūna domus.
et peream, sī nōn invītant omnia culpam;
nescio quō tardor sed tamen ipsa metū.
quod male persuādēs, utinam bene cōgere possēs!
vī mea rūsticitās excutienda fuit.
ūtilis interdum est ipsīs injūria passīs.
sīc certē fēlīx esse coācta forem.
dum novus est, potius coeptō pugnēmus amōrī!
flamma recēns parvā sparsa resēdit āqua.
certus in hospitibus nōn est amor; errat, ut ipsī,
cumque nihil spērēs firmius esse, fugit.
Hypsipylē testis, testis Mīnōia virgō est;
in nōn exhibitīs utraque lūsa torīs.
tū quoque dīlēctam multōs, īnfīde, per annōs
dīceris Oenōnēn dēstituisse tuam.
nec tamen ipse negās; et nōbīs omnia dē tē
quaerere, sī nescīs, maxima cūra fuit.
adde quod, ut cupiās cōnstāns in amōre manēre,
nōn potes. expediunt jam tua vēla Phrygēs;
dum loqueris mēcum, dum nox spērāta parātur,
quī ferat in patriam, jam tibi ventus erit.
cursibus in mediīs novitātis plēna relinquēs
gaudia; cum ventīs noster abībit amor.
an sequar, ut suādēs, laudātaque Pergama vīsam
prōnurus et magnī Lāomedontis erō?
nōn ita contemnō volucris praecōnia fāmae,
ut probrīs terrās impleat illa meīs.
quid dē mē poterit Spartē, quid Achāia tōta,
quid gentēs Asiae, quid tua Trōja loquī?
quid Priamus dē mē, Priamī quid sentiet uxor
totque tuī frātrēs Dardanidesque nurūs?
tū quoque quī poteris fore mē spērāre fidēlem
et nōn exemplīs ānxius esse tuīs?
quīcumque Īliacōs intrāverit advena portūs,
is tibi sollicitī causa timōris erit.
ipse mihī quotiēns īrātus 'adultera!' dīcēs,
oblītus nostrō crīmen inesse tuum!
dēlictī fīēs īdem reprehēnsor et auctor.
terra, precor, vultūs obruat ante meōs!
at fruar Īliacīs opibus cultūque beātō
dōnaque prōmissīs ūberiōra feram:
purpura nempe mihī pretiōsaque texta dabuntur,
congestōque aurī pondere dīves erō!
dā veniam fassae! nōn sunt tua mūnera tantī;
nescio quō tellūs mē tenet ista modō.
quis mihi, sī laedar, Phrygiīs succurret in ōrīs?
unde petam frātrēs, unde parentis opem?
omnia Mēdēae fallāx prōmīsit Iāsōn:
pulsa est Aesoniā num minus illa domō?
nōn erat Aeētēs, ad quem dēspecta redīret,
nōn Īdyia parēns Chalciopēve soror.
tāle nihil timeō, sed nec Mēdēa timēbat;
fallitur auguriō spēs bona saepe suō.
omnibus inveniēs, quae nunc jactantur in altō,
nāvibus ā portū lēne fuisse fretum.
fax quoque mē terret, quam sē peperisse cruentam
ante diem partūs est tua vīsa parēns;
et vātum timeō monitūs, quōs igne Pelasgō
Īlion ārsūrum praemonuisse ferunt.
utque favet Cytherēa tibī, quia vīcit habetque
parta per arbitrium bīna tropaea tuum,
sīc illās vereor, quae, sī tua glōria vēra est,
jūdice tē causam nōn tenuēre duae;
nec dubitō, quīn tē sī prōsequar arma parentur.
ībit per gladiōs, ei mihi! noster amor.
an fera Centaurīs indīcere bella coēgit
Atracis Haemoniōs Hippodamīa virōs:
tū fore tam jūstā lentum Menelāon in īrā
et geminōs frātrēs Tyndareumque putās?
quod bene tē jactēs et fortia facta loquāris,
ā verbīs faciēs dissidet ista suīs.
apta magis Venerī quam sunt tua corpora Mārtī.
bella gerant fortēs, tū, Pari, semper amā!
Hectora, quem laudās, prō tē pugnāre jubētō;
mīlitia est operīs altera digna tuīs.
hīs ego, sī saperem paulōque audācior essem,
ūterer; ūtētur, sīqua puella sapit.
aut ego dēpositō sapiam fortasse pudōre
et dabo cūnctātās tempore victa manūs.
quod petis, ut fūrtim praesentēs ista loquāmur,
scīmus, quid captēs conloquiumque vocēs;
sed nimium properās, et adhūc tua messis in herbā est.
haec mora sit vōtō forsan amīca tuō.
hāctenus; arcānum fūrtīvae cōnscia mentis
littera jam lassō pollice sistat opus.
cētera per sociās Clymenēn Aethramque loquāmur,
quae mihi sunt comitēs cōnsiliumque duae.