Hanc tibi Prīamidēs mittō, Lēdaea, salūtem,
quae tribuī sōlā tē mihi dante potest.
ēloquar, an flammae nōn est opus indice nōtae,
et plūs quam vellem, jam meus extat amor?
ille quidem lateat mālim, dum tempora dentur
laetitiae mixtōs nōn habitūra metūs.
sed male dissimulō; quis enim cēlāverit ignem,
lūmine quī semper prōditur ipse suō?
sī tamen expectās, vōcem quoque rēbus ut addam:
ūror! habēs animī nūntia verba meī.
parce, precor, fāssō, nec vultū cētera dūrō
perlege, sed fōrmae conveniente tuae.
jamdūdum grātum est, quod epistula nostra recepta
spem facit, hōc recipī mē quoque posse modō.
quae rata sit; nec tē frūstrā prōmīserit, optō,
hoc mihi quae suāsit, māter Amōris, iter.
namque ego dīvīnō monitū nē nescia peccēs
advehor et coeptō nōn leve nūmen adest.
praemia magna quidem, sed nōn indēbita poscō:
pollicita est thalamō tē Cytherēa meō.
hāc duce Sīgēō dubiās ā lītore fēcī
longa Phereclēā per freta puppe viās.
illa dedit facilēs aurās ventōsque secundōs
in mare nīmīrum jūs habet orta marī.
perstet et ut pelagī, sīc pectoris adjuvet aestum,
dēferat in portūs et mea vōta suōs.
attulimus flammās, nōn hīc invēnimus, illās.
hae mihi tam longae causa fuēre viae.
nam neque trīstis hiems neque nōs hūc appulit error;
Taenaris est classī terra petīta meae.
nec mē crēde fretum mercēs portante carīnā
findere quās habeō, dī tueantur opēs.
nec veniō Grāiās velutī spectātor ad urbēs;
oppida sunt rēgnī dīvitiōra meī.
tē peto, quam pepigit lectō Venus aurea nostrō;
tē prius optāvī quam mihi nōta forēs.
ante tuōs animō vīdī quam lūmine vultūs;
prīma tulit vulnus nūntia fāma tuī.
nec tamen est mīrum, sī sīcut oportuit arcū,
missilibus tēlīs ēminus ictus amō.
sīc placuit fātīs; quae nē convellere temptēs,
accipe cum vērā dicta relāta fidē.
mātris adhūc uterō partū remorante tenēbar;
jam gravidus jūstō pondere venter erat.
illa sibi ingentem vīsa est sub imāgine somnī
flammiferam plēnō reddere ventre facem.
territa cōnsurgit metuendaque noctis opācae
vīsa senī Priamō, vātibus ille refert.
ārsūrum Paridis vātēs canit Īlion ignī
pectoris, ut nunc est, fax fuit illa meī.
fōrma vigorque animī, quamvīs dē plēbe vidēbar,
indicium tēctae nōbilitātis erat.
est locus in mediīs nemorōsae vallibus Īdae
dēvius et piceīs īlicibusque frequēns,
quī nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
nec patulō tardae carpitur ōre bovis;
hinc ego Dardaniae mūrōs excelsaque tēcta
et freta prōspiciēns arbore nīxus eram
ecce, pedum pulsū vīsa est mihi terra movērī
vēra loquar vērī vix habitūra fidem
cōnstitit ante oculōs āctus vēlōcibus ālīs
Atlantis magnī Plēionēsque nepōs
fās vīdisse fuit, fās sit mihi vīsa referre
inque deī digitīs aurea virga fuit.
trēsque simul dīvae, Venus et cum Pallade Jūnō,
grāminibus tenerōs inposuēre pedēs.
obstupuī, gelidusque comās ērēxerat horror,
cum mihi 'pōne metum!' nūntius āles ait:
'arbiter es fōrmae; certāmina siste deārum,
vincere quae fōrmā digna sit ūna duās.'
nēve recūsārem, verbīs Jovis imperat et sē
prōtinus aetheriā tollit in astra via.
mēns mea convaluit, subitōque audācia vēnit
nec timuī vultū quamque notāre meō.
vincere erant omnēs dignae jūdexque querēbar
nōn omnēs causam vincere posse suam.
sed tamen ex illīs jam tunc magis ūna placēbat,
hanc esse ut scīrēs, unde movētur amor.
tantaque vincendī cūra est; ingentibus ārdent
jūdicium dōnīs sollicitāre meum.
rēgna Jovis conjūnx, virtūtem fīlia jactat;
ipse potēns dubitō fortis an esse velim.
dulce Venus rīsit; 'nec tē, Pari, mūnera tangant
utraque suspēnsī plēna timōris,' ait;
'nōs dabimus, quod amēs, et pulchrae fīlia Lēdae
ībit in amplexūs pulchrior illa tuōs.'
dīxit, et ex aequō dōnīs fōrmāque probātīs
victōrem caelō rettulit illa pedem.
intereā, crēdō, versīs ad prōspera fātīs
rēgius agnōscor per rata signa puer.
laeta domus nātō per tempora longa receptō,
addit et ad fēstōs hunc quoque Trōja diem.
utque ego tē cupiō, sīc mē cupiēre puellae;
multārum vōtum sōla tenēre potes.
nec tantum rēgum nātae petiēre ducumque,
sed nymphīs etiam cūraque amorque fuī.
quās super Oenōnēn faciēs mūtārer in orbem
nec Priamō est ā tē dignior ūlla nurus.
sed mihi cūnctārum subeunt fastīdia, postquam
conjugiī spēs est, Tyndari, facta tuī.
tē vigilāns oculīs, animō tē nocte vidēbam,
lūmina cum placidō victa sopōre jacent.
quid faciēs praesēns, quae nōndum vīsa placēbās?
ārdēbam, quamvīs hic procul ignis erat.
nec potuī dēbēre mihi spem longius istam,
caeruleā peterem quīn mea vōta viā.
Trōica caeduntur Phrygiā pīnēta secūrī
quaeque erat aequoreīs ūtilis arbor aquīs;
ardua prōcērīs spoliantur Gargara silvīs,
innumerāsque mihī longa dat Īda trabēs.
fundātūra citās flectuntur rōbora nāvēs
texitur et costīs panda carīna suīs.
addimus antennās et vēla sequentia mālō
accipit et pictōs puppis adunca deōs;
quā tamen ipse vehor, comitāta Cupīdine parvō
spōnsor conjugiī stat dea picta suī.
imposita est factae postquam manus ultima classī,
prōtinus Aegaeīs īre lubēbat aquīs.
at pater et genetrīx inhibent mea vōta rogandō
prōpositumque piā vōce morantur iter;
et soror effūsīs ut erat Cassandra capillīs,
cum vellent nostrae jam dare vēla ratēs,
'quō ruis?' exclāmat, 'referēs incendia tēcum!
quanta per hās nescīs flamma petātur aquās!'
vēra fuit vātēs; dictōs invēnimus ignēs
et ferus in mollī pectore flāgrat amor.
portubus ēgredior ventīsque ferentibus ūsus
applicor in terrās, Oebali nympha, tuās.
excipit hospitiō vir mē tuus: hoc quoque factum
nōn sine cōnsiliō nūminibusque deum.
ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tōtā
ostendī dignum cōnspicuumque fuit;
sed mihi laudātam cupientī cernere fōrmam
lūmina nīl aliud quō caperentur erat.
ut vīdī, obstipuī praecordiaque intima sēnsī
attonitus cūrīs intumuisse novīs.
hīs similēs vultūs, quantum reminīscor, habēbat,
vēnit in arbitrium cum Cytherēa meum.
sī tū vēnissēs pariter certāmen in illud,
in dubium Veneris palma futūra fuit.
magna quidem dē tē rūmor praecōnia fēcit,
nūllaque dē faciē nescia terra tua est;
nec tibi pār usquam Phrygiā nec sōlis ab ortū
inter fōrmōsās altera nōmen habet!
crēdis et hoc nōbīs? minor est tua glōria vērō
fāmaque dē fōrmā paene maligna tuā est.
plūs hīc inveniō, quam quod prōmīserat illa,
et tua māteriā glōria victa suā est.
ergō ārsit meritō, quī nōverat omnia, Thēseus,
et vīsa es tantō digna rapīna virō,
mōre tuae gentis nitidā dum nūda palaestrā
lūdis et es nūdīs fēmina mixta virīs.
quod rapuit, laudō; mīror quod reddidit umquam.
tam bona cōnstanter praeda tenenda fuit.
ante recessisset caput hoc cervīce cruentā,
quam tū dē thalamīs abstraherēre meīs.
tene manūs umquam nostrae dīmittere vellent?
tene meō paterer vīvus abīre sinū?
sī reddenda forēs, aliquid tamen ante tulissem
nec Venus ex tōtō nostra fuisset iners.
vel mihi virginitās esset lībāta vel illud
quod poterat salvā virginitāte rapī.
dā modo tē, quae sit Paridis cōnstantia nōscēs:
flamma rogī flammās fīniet ūna meās.
praeposuī rēgnīs ego tē, quae maxima quondam
pollicita est nōbīs nūpta sororque Jovis,
dumque tuō possem circumdare bracchia collō,
contempta est virtūs Pallade dante mihi.
nec piget aut umquam stultē lēgisse vidēbor;
permanet in vōtō mēns mea firma suō.
spem modo nē nostram fierī patiāre cadūcam,
dēprecor, ō tantō digna labōre petī!
nōn ego conjugium generōsae dēgener optō,
nec mea, crēde mihī, turpiter uxor eris.
Plīada, sī quaerēs, in nostrā gente Jovemque
inveniēs, mediōs ut taceāmus avōs.
scēptra parēns Asiae, quā nūlla beātior ōra est,
fīnibus inmēnsīs vix obeunda, tenet.
innumerās urbēs atque aurea tēcta vidēbis
quaeque suōs dīcās templa decēre deōs.
Īlion adspiciēs firmātaque turribus altīs
moenia, Phoebēae strūcta canōre lyrae.
quid tibi dē turbā nārrem numerōque virōrum?
vix populum tellūs sustinet illa suum.
occurrent dēnsō tibi Trōades agmine mātrēs
nec capient Phrygiās ātria nostra nurūs.
ō quotiēns dīcēs: 'quam pauper Achāia nostra est!'
ūna domus quaevīs urbis habēbit opēs.
nec mihi fās fuerit Spartēn contemnere vestram:
in quā tū nāta es, terra beāta mihi est.
parca sed est Spartē, tū cultū dīvite digna;
ad tālem fōrmam nōn facit iste locus.
hanc faciem largīs sine fīne parātibus ūtī
dēliciīsque decet luxuriāre novīs.
cum videās cultūs nostrā dē gente virōrum,
quālem Dardaniās crēdis habēre nurūs?
dā modo tē facilem nec dēdignāre marītum,
rūre Therapnaeō nāta puella, Phrygem.
Phryx erat et nostrō genitus dē sanguine, quī nunc
cum dīs pōtandō nectare miscet aquās.
Phryx erat Aurōrae conjūnx, tamen abstulit illum
extrēmum noctis quae dea fīnit iter.
Phryx etiam Anchīsēs, volucrum cui māter Amōrum
gaudet in Īdaeīs concubuisse jugīs.
nec, puto, conlātīs fōrmā Menelāus et annīs
jūdice tē nōbīs anteferendus erit.
nōn dabimus certē socerum tibi clāra fugantem
lūmina, quī trepidōs ā dape vertat equōs;
nec Priamō pater est socerī dē caede cruentus
et quī Myrtōās crīmine signat aquās;
nec proavō Stygiā nostrō captantur in undā
pōma, nec in mediīs quaeritur ūmor aquīs.
quid tamen hoc rēfert, sī tē tenet ortus ab illīs?
cōgitur huic domuī Juppiter esse socer.
heu facinus! tōtīs indignus noctibus ille
tē tenet amplexū perfruiturque tuō;
at mihi cōnspiceris positā vix dēnique mēnsā
multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
hostibus ēveniant convīvia tālia nostrīs,
experior positō quālia saepe merō.
paenitet hospitiī, cum mē spectante lacertōs
impōnit collō rūsticus iste tuō.
rumpor et invideō (quid nī tamen omnia nārrem?)
membra superjectā cum tua veste fovet.
ōscula cum vērō cōram nōn dūra darētis,
ante oculōs posuī pōcula sūmpta meōs;
lūmina dēmittō cum tē tenet artius ille,
crēscit et invītō lentus in ōre cibus.
saepe dedī gemitūs; et tē, lascīva, notāvī
in gemitū rīsum nōn tenuisse meō.
saepe merō voluī flammam compescere, at illa
crēvit, et ēbrietās ignis in igne fuit.
multaque nē videam, versā cervīce recumbō;
sed revocās oculōs prōtinus ipsa meōs.
quid faciam, dubitō; dolor est meus illa vidēre,
sed dolor ā faciē major abesse tuā.
quā licet et possum, luctor cēlāre furōrem,
sed tamen appāret dissimulātus amor.
nec tibi verba damus; sentīs mea vulnera, sentīs;
atque utinam sōlī sint ea nōta tibi.
ā, quotiēns lacrimīs venientibus ōra reflexī,
nē causam flētūs quaereret ille meī.
ā, quotiēns aliquem nārrāvī pōtus amōrem,
ad vulnus referēns singula verba tuōs,
indiciumque meī fictō sub nōmine fēcī;
ille ego, sī nescīs, vērus amātor eram.
quīn etiam ut possem verbīs petulantius ūtī,
nōn semel ēbrietās est simulāta mihi.
Prōdita sunt, meminī, tunicā tua pectora laxā
atque oculīs aditum nūda dedēre meīs
pectora vel pūrīs nivibus vel lacte tuamve
complexō mātrem candidiōra Jove.
dum stupeō vīsīs nam pōcula forte tenēbam
tortilis ā digitīs excidit ānsa meīs.
ōscula sī nātae dederās, ego prōtinus illa
Hermionēs tenerō laetus ab ōre tulī.
et modo cantābam veterēs resupīnus amōrēs
et modo per nūtum signa tegenda dabam.
et comitum prīmās Clymenēn Aethramque, tuārum
ausus sum blandīs nūper adīre sonīs;
quae mihi nōn aliud, quam formīdāre locūtae
ōrantis mediās dēseruēre precēs.
dī facerent, pretium magnī certāminis essēs,
tēque suō posset victor habēre torō,
ut tulit Hippomenēs Schoenēida praemia cursūs,
vēnit ut in Phrygiōs Hippodamīa sinūs,
ut ferus Alcīdēs Achelōia cornua frēgit,
dum petit amplexūs, Dēianīra, tuōs.
nostra per hās lēgēs audācia fortiter īsset
tēque meī scīrēs esse labōris opus.
nunc mihi nīl superest nisi tē, fōrmōsa, precārī
amplectīque tuōs, sī patiāre, pedēs.
ō decus, ō praesēns geminōrum glōria frātrum,
ō Jove digna virō, nī Jove nāta forēs,
aut ego Sīgēōs repetam tē conjuge portūs
aut hīc Taenariā contegar exul humō!
nōn mea sunt summā leviter dēstricta sagittā
pectora; dēscendit vulnus ad ossa meum!
hoc mihi, nam repetō, fore ut ā caeleste sagittā
fīgar, erat vērāx vāticināta soror.
parce datum fātīs, Helenē, contemnere amōrem
sīc habeās facilēs in tua vōta deōs.
multa quidem subeunt; sed cōram ut plūra loquāmur,
excipe mē lectō nocte silente tuō.
an pudet et metuis Venerem temerāre marītam
castaque lēgitimī fallere jūra torī?
ā, nimium simplex Helenē, nē rūstica dīcam,
hanc faciem culpā posse carēre putās?
aut faciem mūtēs aut sīs nōn dūra, necesse est;
līs est cum fōrmā magna pudīcitiae.
Juppiter hīs gaudet, gaudet Venus aurea fūrtīs;
haec tibi nempe patrem fūrta dedēre Jovem.
vix fierī, sī sunt vīrēs in sēmine amōrum,
et Jovis et Lēdae fīlia casta potes.
casta tamen tum sīs, cum tē mea Trōja tenēbit,
et tua sim quaesō crīmina sōlus ego.
nunc ea peccēmus quae corriget hōra jugālis,
sī modo prōmīsit nōn mihi vāna Venus.
sed tibi et hoc suādet rēbus, nōn vōce, marītus,
nēve suī fūrtīs hospitis obstet, abest.
nōn habuit tempus, quō Crēsia rēgna vidēret
aptius ō mīrā calliditāte virum!
'rēs, et ut Īdaeī mandō tibi,' dīxit itūrus,
'cūram prō nōbīs hospitis, uxor, agās.'
neglegis absentis, testor, mandāta marītī;
cūra tibī nōn est hospitis ūlla tuī.
huncine tū spērās hominem sine pectore dōtēs
posse satis fōrmae, Tyndari, nōsse tuae?
falleris: ignōrat, nec, sī bona magna putāret,
quae tenet, externō crēderet illa virō.
ut tē nec mea vōx nec tē meus incitet ārdor,
cōgimur ipsīus commoditāte fruī:
aut erimus stultī, sīc ut superēmus et ipsum,
sī tam sēcūrum tempus abībit iners.
paene suīs ad tē manibus dēdūcit amantem;
ūtere mandantīs simplicitāte virī!
sōla jacēs viduō tam longā nocte cubīlī;
in viduō jaceō sōlus et ipse torō.
tē mihi mēque tibī commūnia gaudia jungant;
candidior mediō nox erit illa diē.
tunc ego jūrābō quaevīs tibi nūmina mēque
adstringam verbīs in sacra vestra meīs;
tunc ego, sī nōn est fallāx fīdūcia nostrī,
efficiam praesēns, ut mea rēgna petās.
sī pudet et metuis nē mē videāre secūta,
ipse reus sine tē crīminis hujus erō.
nam sequar Aegīdae factum frātrumque tuōrum;
exemplō tangī nōn propiōre potes.
tē rapuit Thēseus, geminās Leucippidas illī;
quārtus in exemplīs adnumerābor ego.
Trōica classis adest armīs īnstrūcta virīsque;
jam facient celerēs rēmus et aura viās.
ībis Dardaniās ingēns rēgīna per urbēs,
tēque novam crēdet vulgus adesse deam,
quāque ferēs gressūs, adolēbunt cinnama flammae,
caesaque sanguineam victima planget humum.
dōna pater frātrēsque et cum genetrīce sorōrēs
Īliadesque omnēs tōtaque Trōja dabit.
ei mihi! pars ā mē vix dīcitur ūlla futūrī.
plūra ferēs quam quae littera nostra refert.
nec tū rapta timē, nē nōs fera bella sequantur,
concitet et vīrēs Graecia magna suās.
tot prius abductīs ecqua est repetīta per arma?
crēde mihī, vānōs rēs habet ista metūs.
nōmine cēpērunt Aquilōnis Erechthida Thrācēs
et tūta ā bellō Bistonis ōra fuit.
Phāsida puppe novā vēxit Pagasaeus Iāsōn,
laesa neque est Colchā Thessala terra manū.
tē quoque quī rapuit, rapuit Mīnōida Thēseus;
nūlla tamen Mīnōs Crētas ad arma vocat.
terror in hīs ipsō major solet esse perīclō;
quaeque timēre libet, pertimuisse pudet.
finge tamen, sī vīs, ingēns cōnsurgere bellum:
et mihi sunt vīrēs, et mea tēla nocent.
nec minor est Asiae quam vestrae cōpia terrae:
illa virīs dīves, dīves abundat equīs.
nec plūs Atrīdēs animī Menelāus habēbit
quam Paris aut armīs anteferendus erit.
paene puer caesīs abducta armenta recēpī
hostibus et causam nōminis inde tulī.
paene puer juvenēs variō certāmine vīcī,
in quibus Īlioneus Dēiphobusque fuit.
nēve putēs, nōn mē nisi comminus esse timendum,
fīgitur in jussō nostra sagitta locō.
num potes haec illī prīmae dare facta juventae,
īnstruere Atrīdēn num potes arte meā?
omnia sī dederīs, numquid dabis Hectora frātrem?
ūnus is innumerī mīlitis īnstar erit.
quid valeam nescīs et tē mea rōbora fallunt;
ignōrās cui sīs nūpta futūra virō.
aut igitur nūllō bellī repetēre tumultū,
aut cēdent Mārtī Dōrica castra meō.
nec tamen indigner prō tantā sūmere ferrum
conjuge; certāmen praemia magna movent.
tū quoque, sī dē tē tōtus contenderit orbis,
nōmen ab aeternā posteritāte ferēs
spē modo nōn timidā dīs hinc ēgressa secundīs
exige cum plēnā mūnera pacta fidē.