Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset improbitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium

Philippo abrogari, sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum

eius sibi minus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi

minor apud omnes fuit. denique cum se videret [1] minorem haberi, petiit ut aequale saltem inter eos

esset imperium, nec impetravit. dehinc petiit ut

loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit, petiit etiam ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum

negatum est. ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere, ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis.

verum cum secum ipse cogitaret amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem publicam liberasset, posse fieri ut flexa quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium repetenti, cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu

duci iussit ac despoliari et occidi, quod cum primo dilatum esset, post ut iussit impletum est. ita Philippus impie non iure obtinuit imperium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation