Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit

corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri, fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria.

Haec ubi comperit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii, et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit.

Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit. [1] [2] [3] [4]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation