Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

Quo mortuo Arriano et Papo consulibus in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus sed superbus, qui se in novitate atque inormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt.

Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat [1] conditorum ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt

milites in quibus annonari non posset, hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes

artibus Philippi iuvenem esse deceptum, sed Philippus etiam hoc addidit ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare qui militem

gubernaret, qui rem publicam sciret, corrupit praeterea etiam principes, effectumque ut palam Philippus

ad imperium posceretur. amici Gordiani primum vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation