Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque

rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium,

si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos

filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. [1]

vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse

moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit.

denique etiam senatus libentissime illum Augustum

appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu

cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation