Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, [1] [2]

quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: “Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem

publicam regeres.” enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se

Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur.

Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam

occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque delectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis

fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae

tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit

quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation