Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum,

brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam

quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte

proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation