Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus [1] redderet, ita ut nihil, quod ad eorum

fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum,

gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret.

Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis [2] suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo

vera cognosceres: “ Post haec, patres conscripti, quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum

et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus.

valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et

reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere.”

His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus

huiusmodi: “ Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation