Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam

pauca de moribus, adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia exstant, et quidem cuncta illa quae Cicero, id est [1] Marium et Aratum et Alcyonas et Uxorium et Nilum. quae quidem ad hoc scripsit ut Ciceronis poemata nimis

antiqua viderentur, scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandriados, [2] ita etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et

publice privatimque gesta perscribens. et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis.

Quaesturam magnificentissimam gessit, aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet,

numquam minus centenis quinquagenis. feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una die mille, exstat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit,

quam Philippi temporibus vester fiscus invasit, in qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Britannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, struthiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta,

ibices ducenti, dammae ducenti, haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation