Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gordiani Tres

Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque

orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum.

Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus [1]

facile Persas evinceret. fecit iter in [2] Moesiam atque in ipso procinctu quicquid hostium in Thraciis fuit

delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit

Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation