Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare aliquid videantur.
Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam [1]deducas ad aquam. Tum demum speculata [2]deformitatem suam, pristinae imaginis abolet [3]memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis [4]quibus mularum greges curae est submittere.