Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 4, Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Putandi autem duo sunt tempora:9 melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam umoris plenus facilem plagam [1] [2] et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt; neque utique verno recidenda.

Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus [3]fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant. Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis competit,[4]adradenda, et nepotibus, quos pampinator [5]in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit; ideoque praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt. [6]

Sed nec utique verna omnibus regionibus melior putatio est: nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est; ubi vero aprica loca sunt, mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation