Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne [1]etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.[2]Ita sole pluviisve [3]macerabitur, et quod [4]
Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et celeriter comprehendent. Si ex arboribus [13]ramos [14]sumes,[15]de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt, digito ab humeris [16]qui sunt contra solem orientem. Si cum radice plantam posueris, incrementum maius futurum quam ceteris senties. Arbor insita fructuosior est quam quae insita non est, id est,[17]quam quae ramis [18]aut plantis ponetur.[19]
Sed antequam arbusculas [20]transferas,[21]nota ventos quibus [22]antea fuerant constitutae, postea [23]manus adhibeto [24]ut de clivo et sicco in [25]humidum agrum transferas. Trifurcam [26]maxime ponito. Ea extet[27]minime tribus pedibus. Si eodem scrobe duas aut tres arbusculas voles [28]constituere,[29]curato ne inter [30]
se contingant,[31]nam ita vermibus interibunt.[32]Cum semina depones,[33]dextra sinistraque usque [34]in imum scrobem fasciculos [35]sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, [36] per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres. Arbores ac semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa idus Octob.;
taleas et ramos [37]primo vere,[38]antequam[39]germinent[40]arbores,deponito: ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
Ficorum genera,[41]etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis et autumni temporibus [42]aquosis praecoques ponito ut ante pluviam fructum deligas: locis calidis hibernas serito. At [43]si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,[44]ita alterum edet,[45]quem in hiemem [46]differet. Non nunquam etiam, cum frondere [47]coeperint arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare: sic firmiores arbores et feraciores sunt; ac semper conveniet, simulatque folia agere coeperit ficus, rubricam amurca [48]diluere, et cum stercore humano ad radicem infundere.
Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,
praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex [55]ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.
Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere,[56]in eo terram minutam in modo [57]semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito.[58]Cum ferula fuerit enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante calend. Martias facito, vel etiam inter nonas et idus Mart. Eodem tempore iuglandem et pineam et castancam serere oportet.
Malum Punicum vere [59]usque in cal. Aprilis recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato. Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum; post quinquennium dulcem, et apyrenum [60]facit. Nos exiguum admodum laseris vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit acorem malorum.
Mala Punica ne in arbore hient,[61]remedio sunt[62]lapides tres, si, cum seres [63]arborem, ad radicem ipsam collocaveris.[64]At si iam arborem satam [65]habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno.
Pyrum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam [66]supersint. Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in [67]fissuram cuneum [68]tedae pineae adicito, et ibi relinquito: deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
Curandum est autem, ut quam generosis- simis pyris pomaria conseramus. Ea sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, Lateritana, Dolabelliana, Turraniana, volaema, mulsa,[69]praecocia, venerea, et quaedam alia,
quorum enumeratio nunc longa est. Praeterea malorum genera exquirenda maxime Scaudiana,[70]Matiana, orbiculata, Cestina, Pelusiana,[71]Amerina, Syrica, melimela, Cydonia: quorum genera tria sunt, struthia,[72]chrysomelina, mustea. Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Mala, sorba, pruna, post mediam hiemem [73]usque in idus Feb.
serito. Mororum [74]ab idib. Feb. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adicito, et ita librum arboris inolescere sinito.
Omnium autem generum ramos [75]circa cal. Martias in hortis subacta [76]et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur. Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis [77]induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc [78]virgas tueri.